Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Tum, cum in senatu res
maior quaepiam consultata eaque in diem posterum prolata est placuitque ut rem super qua tractavissent ne quis enuntiaret priusquam decreta esset, mater Papirii pueri, qui parente suo in curia fuerat, percontata est filium quidnam in senatu patres egissent.Puer respondit tacendum esse neque id dici licere.
Mulier fit audiendi cupidior; secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat; quaerit igitur compressius violentiusque.