Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
HISTORIA de Papirio Praetextato dicta scriptaque est a M. Catone in oratione qua usus est Ad Milites contra Galbam, cum multa quidem venustate atque luce atque munditia verborum.
Ea Catonis verba huic prorsus commentario indidissem, si libri copia fuisset id temporis, cum haec dictavi.
Quod si non virtutes dignitatesque verborum, sed rem ipsam scire quaeris, res ferme ad hunc modum est:
Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire.
Tum, cum in senatu res
maior quaepiam consultata eaque in diem posterum prolata est placuitque ut rem super qua tractavissent ne quis enuntiaret priusquam decreta esset, mater Papirii pueri, qui parente suo in curia fuerat, percontata est filium quidnam in senatu patres egissent.