Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Memini ego praetoris, docti hominis, tribunali me forte assistere atque ibi advocatum non incelebrem sic postulare, ut extra causam diceret remque quae agebatur non attingeret. Tunc praetorem ei cuia res erat dixisse advocatum eum non habere, et cum is qui verba faciebat reclamasset ego illi V. C. supersum, respondisse praetorem festiviter tu plane superes, non ades.

M. autem Cicero, in libro qui inscriptus est De Civili in Artem Redigendo, verba haec posuit: Nec vero scientia iuris maioribus suis Q. Aelius Tubero defuit, doctrina etiam superfuit. In quo loco superfuit significare videtur supra fuit et praestitit superavitque maiores suos doctrina sua, superfluenti tamen et nimis abundanti, disciplinas enim Tubero stoicas et dialecticas percalluerat