Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Qui integre autem

locuti sunt partem superesse ita dixerunt, ut eo verbo significarent superfluere et supervacare atque esse supra necessarium modum.

Itaque M. Varro, in satura quae inscripta est Nescis Quid Vesper Vehat, superfuisse dicit immodice et intempestive fuisse.

Verba ex eo libro haec sunt: In convivio legi nec omnia debent et ea potissimum, quae simul sint βιωφελῆ et delectent, potius ut id quoque videatur non defuisse quam superfuisse. [*](quod superfuisse,β. omitted by ω. non videatur magis defuisse quam superfuisse, codd. Carrionis; Vogel put potius after defuisse.)