Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Sed invenimus in tertio Enni Annalium in hoc versu:

  1. Inde sibi memorat unum super esse laborem,
id est relicum esse et restare, quod, quia id est, divise pronuntiandum est, ut non una pars orationis esse videatur, sed duae.

Cicero autem in secunda Antonianarum, [*](Antoniarum, ω.) quod est relicum, non superesse, sed restare dicit.

Praeter haec superesse invenimus dictum pro superstitem esse.

Ita enim scriptum est in libro epistularum M. Ciceronis ad L. Plancum, et in

epistula M. Asini Pollionis ad Ciceronem, verbis his: Nam neque deesse reipublicae volo neque superesse, per quod significant, si respublica emoriatur et pereat, nolle se vivere.

In Plauti autem Asinaria manifestius id ipsum est in his versibus, qui sunt eius :

  1. Sicút tuum vis únicum gnatúm tuae
  2. Superésse vitae sóspitem et supérstitem.