Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in quae in Vergilium fecit, confirmat et perseverat, non hoc a Vergilio relictum, sed quod ipse invenerit in libro qui fuerit ex domo atque ex familia Vergilii:
neque id soli Hygino,
- et ora
- Tristia temptantum sensus torquebit amaror,
sed doctis quibusdam etiam viris complacitum, quoniam videtur absurde dici sapor sensu amaro torquet. Cum ipse, inquiunt, sapor sensus sit, non alium in semet ipso sensum habeat ac proinde sit quasi dicatur ‘sensus sensu amaro torquet.’
Sed enim cum Favorino Hygini legissem atque ei displicita esset insolentia et insuavitas illius sensu torquebit amaro, risit et [*](illius risit et, β. amaror is, ω.) : Iovem lapidem, [*](lapidem, β. lapideum, ω.)
inquit, quod sanctissimum iusiurandum habitum est, paratus ego iurare sum Vergilium hoc numquam scripsisse, sed Hyginum ego verum dicere arbitror.Non primus finxit hoc verbum Vergilius insolenter, sed in Lucreti invento usus est, non [*](inventus est non, ω.; corr. by Ehrenthal.) aspernatus auctoritatem poetae ingenio et facundia praecellentis.
Verba ex IV. Lucreti haec sunt:
- dilutaque contra
- Cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
Non verba autem sola, sed versus prope totos et locos quoque Lucreti plurimos sectatum esse Vergilium videmus.