Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Εὐκλείδης autem brevius, praetermissa altitudine: γραμμὴ, inquit, est μῆκος ἀπλατές, quod exprimere uno Latino verbo non queas, nisi audeas dicere inlatabile.
Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit, legisse se librum P. Vergilii domesticum, ubi [*](ubi added by Hertz: in quo, ς) scriptum esset et ora Tristia temptantum sensus torquebit amaror, non quod vulgus legeret sensu torquebit amaro.
VERSUS istos ex Georgicis Vergilii plerique omnes sic legunt:
- At sapor indicium faciet manifestus et ora
- Tristia temptantum sensu torquebit amaro.
Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in quae in Vergilium fecit, confirmat et perseverat, non hoc a Vergilio relictum, sed quod ipse invenerit in libro qui fuerit ex domo atque ex familia Vergilii:
neque id soli Hygino,
- et ora
- Tristia temptantum sensus torquebit amaror,
sed doctis quibusdam etiam viris complacitum, quoniam videtur absurde dici sapor sensu amaro torquet. Cum ipse, inquiunt, sapor sensus sit, non alium in semet ipso sensum habeat ac proinde sit quasi dicatur ‘sensus sensu amaro torquet.’