Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, constantiam confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio quam quod erat petitum pro omnibus.

Sed mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit.

Libri tres, in sacrarium conditi, Sibyllini appellati;

ad eos quasi ad oraculum adeunt, cum di immortales consulendi sunt.

Quid geometrae dicant ἐπίπεδον, quid στερεόν, quid κύβον quid γραμμήν; quibusque ista omnia Latinis vocabulis appellentur.

FIGURARUM quae σχήματα geometrae appellant, genera sunt duo, planum et solidum.

Haec ipsi vocant ἐπίπεδον καὶ στερεόν. Planum est quod in duas partis solum lineas habet, qua latum est et

qua longum; qualia sunt triquetra et quadrata, quae in area fiunt, sine altitudine.