Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare.
Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tris reliquos illo pretio emat.
Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, constantiam confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio quam quod erat petitum pro omnibus.
Sed mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit.
Libri tres, in sacrarium conditi, Sibyllini appellati;
ad eos quasi ad oraculum adeunt, cum di immortales consulendi sunt.
Quid geometrae dicant ἐπίπεδον, quid στερεόν, quid κύβον quid γραμμήν; quibusque ista omnia Latinis vocabulis appellentur.
FIGURARUM quae σχήματα geometrae appellant, genera sunt duo, planum et solidum.
Haec ipsi vocant ἐπίπεδον καὶ στερεόν. Planum est quod in duas partis solum lineas habet, qua latum est et
qua longum; qualia sunt triquetra et quadrata, quae in area fiunt, sine altitudine.Solidum est quando non longitudines modo et latitudines numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, quales sunt ferme metae triangulae quas pyramidas appellant, vel qualia sunt quadrata undique, quae, κύβους illi, nos quadrantalia dicimus.
Κύβος enim est figura ex omni latere quadrate, quales sunt, inquit M. Varro, tesserae quibus in alveolo luditur,
ex quo ipsae quoque appellatae κύβοι In numeris etiam similiter κύβος dicitur, cum omne latus eiusdem numeri aequabiliter in sese solvitur, sicuti fit cum ter terna ducuntur atque ipse numerus terplicatur.
Huius numeri cubum Pythagoras vim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem suum lustret septem et viginti diebus et numerus ternio, [*](ternio, ς triennio, ω. ) qui τριὰς Graece dicitur, efficiat in cubo.
Linea autem a nostris dicitur, quam γραμμὴν Graeci nominant.
Eam [*](ea M., ω. corr. in ς) M. Varro ita definit: Linea est, inquit, longitudo quaedam sine latitudine et altitudine.
Εὐκλείδης autem brevius, praetermissa altitudine: γραμμὴ, inquit, est μῆκος ἀπλατές, quod exprimere uno Latino verbo non queas, nisi audeas dicere inlatabile.
Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit, legisse se librum P. Vergilii domesticum, ubi [*](ubi added by Hertz: in quo, ς) scriptum esset et ora Tristia temptantum sensus torquebit amaror, non quod vulgus legeret sensu torquebit amaro.
VERSUS istos ex Georgicis Vergilii plerique omnes sic legunt:
- At sapor indicium faciet manifestus et ora
- Tristia temptantum sensu torquebit amaro.
Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in quae in Vergilium fecit, confirmat et perseverat, non hoc a Vergilio relictum, sed quod ipse invenerit in libro qui fuerit ex domo atque ex familia Vergilii:
neque id soli Hygino,
- et ora
- Tristia temptantum sensus torquebit amaror,
sed doctis quibusdam etiam viris complacitum, quoniam videtur absurde dici sapor sensu amaro torquet. Cum ipse, inquiunt, sapor sensus sit, non alium in semet ipso sensum habeat ac proinde sit quasi dicatur ‘sensus sensu amaro torquet.’