Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
IN XIV. Rerum Divinarum libro M. Varro doctissimum tunc civitatis hominem L. Aelium errasse ostendit, quod vocabulum Graecum vetus traductum in linguam Romanam, proinde atque si primitus Latine fictum esset, resolverit in voces Latinas ratione etymologica falsa.
Verba ipsa super ea re Varronis posuimus: In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot verborum Graecorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas falsas. Non leporem dicimus, ut ait, quod est levipes, sed quod est vocabulum anticum Graecum. Multa vetera illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc vocabulis utuntur; et illorum esse plerique ignorent Graecum, quod nunc nominant Ἕλληνα, puteum, quod vocant
φρέαρ leporem, quod λαγωὸν dicunt. In quo non modo Aelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo; successum enim fert [*](fert, added by Hirschfeld; fortuna dat, Mommsen; fortuna fundat, Hertz (from Amm. xvii. 5. 8).) fortuna, experientiam laus sequitur.Varro in primore libro scripsit, de ratione vocabulorum , de usu utriusque linguae peritissime, de ipso Aelio clementissime.