Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Haec verba Varronis tollere et ferre lepide quidem

composita sunt, sed tollere apparet dictum pro corrigere.

Id etiam apparet, eiusmodi vitium uxoris, si corrigi non possit, ferendum esse Varronem censuisse, quod ferri scilicet a viro honeste potest; vitia enim flagitiis leviora sunt.

Quod M. Varro in quarto decimo Humanarum L. Aelium magistrum suum in [*](in, Hertz, et in, ω.) ἐτμολογίᾳ falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis ἔτυμον dicit.

IN XIV. Rerum Divinarum libro M. Varro doctissimum tunc civitatis hominem L. Aelium errasse ostendit, quod vocabulum Graecum vetus traductum in linguam Romanam, proinde atque si primitus Latine fictum esset, resolverit in voces Latinas ratione etymologica falsa.

Verba ipsa super ea re Varronis posuimus: In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot verborum Graecorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas falsas. Non leporem dicimus, ut ait, quod est levipes, sed quod est vocabulum anticum Graecum. Multa vetera illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc vocabulis utuntur; et illorum esse plerique ignorent Graecum, quod nunc nominant Ἕλληνα, puteum, quod vocant

φρέαρ leporem, quod λαγωὸν dicunt. In quo non modo Aelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo; successum enim fert [*](fert, added by Hirschfeld; fortuna dat, Mommsen; fortuna fundat, Hertz (from Amm. xvii. 5. 8).) fortuna, experientiam laus sequitur.