Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus, interrogavit Socraten quaenam ratio esset cur mulierem tam acerbam domo non exigeret.

Quoniam, inquit Socrates, cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram.

Secundum hanc sententiam quoque Varro in Satura Menippea, quam De Officio Mariti inscripsit: [*](inscripsit, Vahlen; scripsit, MSS.) Vitium, inquit, uxoris aut tollendum aut ferendum est. Qui tollit vitium, uxorem commodiorem praestat, qui fert, sese meliorem facit.

Haec verba Varronis tollere et ferre lepide quidem

composita sunt, sed tollere apparet dictum pro corrigere.

Id etiam apparet, eiusmodi vitium uxoris, si corrigi non possit, ferendum esse Varronem censuisse, quod ferri scilicet a viro honeste potest; vitia enim flagitiis leviora sunt.

Quod M. Varro in quarto decimo Humanarum L. Aelium magistrum suum in [*](in, Hertz, et in, ω.) ἐτμολογίᾳ falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis ἔτυμον dicit.