Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quamobrem id quoque recte et probabiliter dici solitum mille denarium in area est et mille equitum in exercitu est.
Lucilius autem, praeterquam supra posui, alio quoque in loco id manifestius demonstrat,
nam in libro XV. ita dicit:
item libro nono:[*](alio libro IX mille, ω.)
- , milli passum qui vicerit atque duobus,
- Campanus sonipes succussor nullus sequetur
- Maiore in spatio ac diversus videbitur ire;