Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Item Lucilius in tertio :
mille, inquit, est, non mille sunt.
- Ad portam mille a porta est, sex inde Salernum,
Varro in XVII. Humanarum: Ad Romuli initium plus mille et centum annorum est.
M. Cato in primo Originum: Inde est ferme mille passum.
M. Cicero in sexta in Antonium: Itane medius in L. Antonii clientela est? Quis umquam in illo Iano inventus est, qui L. Antonio mille nummum ferret expensum?
In his atque in multis aliis mille numero singulari dictum est;
neque hoc, ut quidam putant, vetustati concessum est aut per figurarum concinnitatem admissum est, sic videtur ratio poscere.
Mille enim non pro eo ponitur,quod Graece χίλιοι dicitur, sed quod χιλιάς et sicuti una χιλιὰς et duae χιλιάδες, ita unum mille et duo milia certa atque directa ratione dicitur.