Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quapropter nihil iam dubium est, quin M. Cicero in oratione, quam scripsit pro Milone, ita scriptum reliquerit: Ante fundum Clodi, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile
mille hominum versabatur valentium, non versabantur, quod in libris minus accuratis scriptum est; alia enim ratione mille homines, alia [*](hormines alia, supplied by Klotz.) mille hominum dicendum est.Quanta cum animi aequitate toleraverit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi, quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit.
XANTHIPPE, Socratis uxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa, irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat.
Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus, interrogavit Socraten quaenam ratio esset cur mulierem tam acerbam domo non exigeret.
Quoniam, inquit Socrates, cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram.
Secundum hanc sententiam quoque Varro in Satura Menippea, quam De Officio Mariti inscripsit: [*](inscripsit, Vahlen; scripsit, MSS.) Vitium, inquit, uxoris aut tollendum aut ferendum est. Qui tollit vitium, uxorem commodiorem praestat, qui fert, sese meliorem facit.