Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quapropter nihil iam dubium est, quin M. Cicero in oratione, quam scripsit pro Milone, ita scriptum reliquerit: Ante fundum Clodi, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile
mille hominum versabatur valentium, non versabantur, quod in libris minus accuratis scriptum est; alia enim ratione mille homines, alia [*](hormines alia, supplied by Klotz.) mille hominum dicendum est.