Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
de quibus supra dixi, haec sunt:
et:
- Ἀλλʼ ὅτε δὴ ὄπα τε μεγάλην ἐκ στήθεος εἵη,
- Ποῖόν σε ἔπος φύγεν ἕρκος ὀδόντων.
M. Tullii quoque verba posui, quibus stultam et inanem dicendi copiam graviter et vere detestatus est:
Dummodo, inquit, hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non subpetat, verba non desint, esse laudandam; quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultam loquacitatem.[*](stultitiam loquacem. Cic.)
Item in libro De Oratore primo verba haec posuit: Quid enim est tam furiosum quam verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis, nulla subiecta sententia nec scientia?
Cumprimis autem M. Cato atrocissimus huiusce vitii insectator est.