Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Ulixen contra Homerus, virum sapienti facundia praeditum, vocem mittere ait non ex ore, sed ex pectore, quod [*](quod, J. E. Gronov; quos (quo, P) scilicet (licet, R,), ω.) scilicet non ad sonum magis vocis quam ad sententiarum penitus conceptarum altitudinem pertineret, petulantiaeque verborum coercendae vallum esse oppositum dentium luculente dixit, ut loquendi temeritas non cordis tantum custodia atque vigilia cohibeatur, sed et quibusdam quasi excubiis in ore positis saepiatur.
Homerica,de quibus supra dixi, haec sunt:
et:
- Ἀλλʼ ὅτε δὴ ὄπα τε μεγάλην ἐκ στήθεος εἵη,
- Ποῖόν σε ἔπος φύγεν ἕρκος ὀδόντων.
M. Tullii quoque verba posui, quibus stultam et inanem dicendi copiam graviter et vere detestatus est:
Dummodo, inquit, hoc constet, neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non subpetat, verba non desint, esse laudandam; quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultam loquacitatem.[*](stultitiam loquacem. Cic.)
Item in libro De Oratore primo verba haec posuit: Quid enim est tam furiosum quam verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis, nulla subiecta sententia nec scientia?
Cumprimis autem M. Cato atrocissimus huiusce vitii insectator est.
Namque in oratione, quae inscripta est Si se Caelius tribunus plebis appellasset, Numquam, inquit, tacet, morbus tenet loquendi tamquam veternosum bibendi atque dormiendi. Quod si non conveniatis, cum convocari iubet, ita cupidus orationis conducat, qui auscultet. Itaque auditis, non auscultatis, tamquam pharmacopolam. Nam eius verba audiuntur, verum
se ei [*](ei, added by ς) nemo committit, si aeger est.Idem Cato in eadem oratione eidem M. Caelio tribuno plebi vilitatem obprobrans non loquendi tantum, verum etiam tacendi: Frusto, inquit, panis conduci potest, vel uti taceat vel uti loquatur.
Neque non merito Homerus unum ex omnibus Thersitam ἀμετροεπῆ et ἀκριτόμυθον appellat verbaque illius multa et ἄκοσμα strepentium sine modo graculorum similia esse dicit. Quid enim est aliud ἐκολώα?
Eupolidis quoque versus de id genus hominibus consignatissime factus est:
quod Sallustius noster imitari volens [*](sic, added by Hertz.) sic scribit:
- Λαλεῖν ἄριστος, ἀδυνατώτατος λέγειν,