Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Anceps quaestio et in utramque partem a prudentibus viris arbitrata est.
Sunt enim non pauci qui sententiam suam una in parte defixerint et re semel statuta deliberataque ab eo cuius id negotium pontificiumque esset, nequaquam putaverint contra dictum eius esse faciendum, etiamsi repentinus aliqui casus rem commodius agi posse polliceretur; ne, si spes fefellisset, culpa inpatientiae et poena indeprecabilis subeunda esset;
si res forte melius vertisset, dis quidem gratia habenda, sed exemplum tamen intromissum videretur, quo bene consulta consilia religione mandati soluta corrumperentur.