Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
De more autem rituque capiundae virginis litterae quidem antiquiores non extant, nisi quae capta prima
est a Numa rege esse captam.Sed Papiam legem invenimus, qua cavetur ut pontificis maximi arbitratu virgines e populo viginti legantur sortitioque in contione ex eo numero fiat et [*](et fiat, β; omitted by ω.) cuius sors [*](sors added by Mommsen.) virginis ducta erit, ut eam pontifex maximus capiat eaque Vestae fiat.
Sed ea sortitio ex lege Papia non necessaria nunc videri solet. Nam si quis honesto loco natus adeat pontificem maximum atque offerat ad sacerdotium filiam suam, cuius dumtaxat salvis religionum observationibus ratio haberi possit, gratia Papiae [*](Papiae, Carrio; Popiliae, ω.; Papiae illae, Hertz.) legis per senatum fit.
Capi autem virgo propterea dici videtur, quia pontificis maximi manu prensa ab eo parente in cuius potestate est, veluti bello capta, abducitur.
In libro primo Fabii Pictoris, quae verba pontificem maximum dicere oporteat, cum virginem capiat, scriptum est. Ea verba haec sunt: Sacerdotem Vestalem, quae sacra faciat quae ius siet sacerdotem Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quae [*](utique, ω.) optima lege fuit, ita te, Amata, capio.