Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Cretenses quoque proelia ingredi solitos memoriae datum est praecinente ac praemoderante cithara gressibus;

Alyattes autem, rex terrae Lydiae, more atque luxu barbarico praeditus, cum bellum Milesiis faceret, ut Herodotus in Historiis tradit, concinentes habuit fistulatores et fidicines atque feminas etiam tibicinas in exercitu atque in procinctu habuit, lascivientium delicias conviviorum.

Sed enim Achaeos Homerus pugnam indipisci ait non fidicularum tibiarumque, sed mentium animorumque [*](sed -que β.; omitted by ω.) concentu conspiratuque tacito nitibundos:

  1. Οἱ δ᾽ ἄρʼ ἴσαν σιγῇ μένεα πνείοντες Ἀχαιοί,
  2. Ἐν θυμῷ μεμαῶτες ἀλεξέμεν ἀλλήλοισιν

Quid ille vult ardentissimus clamor militum Romanorum, quem in congressibus proeliorum fieri solitum scriptores annalium memoravere? Contrane institutum fiebat antiquae disciplinae tam probabile? An tum et gradu clementi et silentio est opus, cum ad hostem itur in conspectu longinquo procul distantem, cum vero prope ad manus ventum est tum iam e propinquo hostis et impetu propulsandus et clamore terrendus est?

Ecce autem per tibicinia Laconica tibiae quoque illius contionariae in mentem venit, quam C. Graccho cum populo agente praeisse ac modulos ferunt.

Sed sic est, ut a vulgo dicitur, canere tibia solitum qui pone eum loquentem staret, et variis modis tum demulcere animum actionemque eius, tum intendere.