Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Sed qui hoc compertius memoriae tradiderunt, stetisse in circumstantibus dicunt occultius, qui fistula brevi sensim graviusculum sonum inspiraret ad reprimendum sedandumque inpetus vocis eius effervescentes; [*](effervescente namque, ω.; corr. by Mommsen.)
namque inpulsu et instinctu extraneo naturalis illa Gracchi vehementia indiguisse, non, opinor, existimanda est.
M. tamen Cicero fistulatorem istum utrique rei esse a Graccho putat, ut sonis tum placidis tum citatis aut demissam iacentemque orationem eius erigeret aut ferocientem saevientemque cohiberet. Verba ipsius Ciceronis apposui:
Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi habuit ad manum, cum eburnea [*](eburneola, Cic.) solitus est habere fistula, qui staret occulte post ipsum cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, qui [*](quo, Cic.) illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret.