Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Nam Sulmonem, vetus oppidum socium atque amicum—facinus indignum—non expugnat aut obsidet iure belli; sed quo modo morte damnati duci iubentur, sic damnatam civitatem iussit Sulla deleri. [*](Fufidio Dukerus: forfidio B: furfidio NL. ) [*](ac—electi om. B. ) [*](fata fata: facta facta B. ) [*](Plaetorios atque Venuleios: plaetorius atque venuleius B. )
BELLUM Sertorianum quid amplius quam Sullanae proscriptionis hereditas fuit? Hostile potius an civile dixerim nescio, quippe quod Lusitani Celtiberique Romano gesserint duce.
Exul et profugus feralis illius tabulae, vir summae quidem sed calamitosae virtutis malis suis maria terrasque permiscuit; et iam Africae, iam Balearibus insulis fortunam expertus usque in Oceanum Fortunatasque Insulas penetravit consiliis, tandem Hispaniam armavit.