Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Itaque vi patriam reposcens, unde vi fuerat ex- [*](quae add. Halmius. ) [*](tum L. Voss. Palat.: cum BN. ) [*](quom: quam B. )
Mox in urbem quadruplici agmine intratur. Divisere copias Cinna, Marius, Carbo, Sertorius. Hic postquam manus omnis Octavi depulsa Ianiculo est, statim ad principum caedem signo dato aliquanto saevius quam vel in Punica urbe saevitur.
Octavi consulis caput pro rostris exponitur, Antonii consularis in Mari ipsius mensis. Caesar et [*]()Fimbria in penatibus domuum [*]()suarum trucidantur, Crassi pater et filius in mutuo alter alterius aspectu. Baebium atque Numitorium per medium forum unci traxere carnificum.
Catulus se ignis haustu ludibrio hostium exemit.
Merula flamen Dialis in Capitolio Iovis ipsius oculos venarum cruore respersit. Ancharius ipso vidente Mario confossus est, quia fatalem illam scilicet manum non porrexerat salutanti.
Haec tot senatus funera intra kalendas et idus Ianuarii mensis septima illa Marii purpura dedit. Quid futurum fuit, si annum consulatus implesset?