Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
in honorem [*]()virium gladiator. Quin [*]()defunctorum quoque proelio ducum funera imperatoriis [*]()celebravit exsequiis, captivosque circa rogum iussit armis depugnare, quasi plane expiaturus omne praeteritum dedecus, si de gladiatore munerarius fuisset.
Inde iam consulares [*]()quoque adgressus in Appenino Lentuli exercitum cecidit, apud Mutinam Publi Crassi castra delevit.
Quibus elatus victoriis de invadenda urbe Romana—quod satis est turpitudini nostrae—deliberavit.
Tandem enim totis imperii viribus contra myrmillonem consurgitur [*]()pudoremque Romanum Licinius Crassus adseruit; a quo pulsi fugatique—pudet dicere—
hostes in extrema Italiae refugerunt. Ibi circa Brittium angulum clusi, [*]()cum fugam in Siciliam pararent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus et dolia conexa virgultis rapidissimo freto frustra experirentur, tandem eruptione facta digna 1
viris obiere morte et, quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione pugnatum est. Spartacus ipse in primo agmine fortissime dimicans quasi imperator occisus est. [*](honorem Rehd.: honore cet. ) [*](quin Freinshemius x quia B: qui NL. ) [*](imperatoriis: imperatorum B. ) [*](consulares N L: consularem cet. ) [*](consurgitur N L: consurgunt cet. ) [*]( clusi: fusi B. )
Hoc deerat unum populi Romani malis, ut iam ipse intra se parricidale telum domi stringeret, et in urbe media ac foro quasi harena cives cum civibus suis gladiatorio more concurrerent.