Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
quippe cum servi [*]()militaverint, gladiatores imperaverint, illi infimae sortis homines, hi pessumae auxere ludibriis calamitatem Romanam.
Spartacus, Crixus, Oenomaus effracto Lentuli [*](in servos infestius quam in dominos Rossbachius: in dominos quam in servos infestius (quam ora. NL) codd. ) [*](servi: serviliberi B. )
Prima sedes velut rabidis beluis mons [*]()Vesuvius placuit. Ibi cum obsiderentur a Clodio Glabro, per fauces cavi montis vitineis delapsi vinculis [*]()ad imas eius descendere radices et exitu inviso [*]()nihil tale opinantis ducis subito impetu castra rapuerunt;
inde alia castra, Vareniana, [*]()deinceps Thorani; totamque pervagantur Campaniam. Nec villarum atque vicorum vastatione contenti Nolam atque Nuceriam, Thurios [*]()atque Metapontum terribili strage populantur.
Adfluentibus in diem copiis cum iam esset iustus exercitus, e viminibus pecudumque tegumentis inconditos sibi clipeos et ferro ergastulorum recocto gladios ac tela fecerunt.
Ac ne quod decus [*]()iusto deesset exercitui, domitis obviis etiam gregibus paratur equitatus, captaque de praetoribus insignia et fasces ad ducem detulere.