Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Quibus elatus victoriis de invadenda urbe Romana—quod satis est turpitudini nostrae—deliberavit.
Tandem enim totis imperii viribus contra myrmillonem consurgitur [*]()pudoremque Romanum Licinius Crassus adseruit; a quo pulsi fugatique—pudet dicere—
hostes in extrema Italiae refugerunt. Ibi circa Brittium angulum clusi, [*]()cum fugam in Siciliam pararent neque navigia suppeterent, ratesque ex trabibus et dolia conexa virgultis rapidissimo freto frustra experirentur, tandem eruptione facta digna 1
viris obiere morte et, quod sub gladiatore duce oportuit, sine missione pugnatum est. Spartacus ipse in primo agmine fortissime dimicans quasi imperator occisus est. [*](honorem Rehd.: honore cet. ) [*](quin Freinshemius x quia B: qui NL. ) [*](imperatoriis: imperatorum B. ) [*](consulares N L: consularem cet. ) [*](consurgitur N L: consurgunt cet. ) [*]( clusi: fusi B. )
Hoc deerat unum populi Romani malis, ut iam ipse intra se parricidale telum domi stringeret, et in urbe media ac foro quasi harena cives cum civibus suis gladiatorio more concurrerent.
Aequiore animo utcumque ferrem, si plebei duces aut, si nobiles, mali saltem ducatum sceleri praebuissent. Tum vero—pro facinus—qui viri! qui imperatores! decora et ornamenta saeculi sui, Marius et Sulla, pessimo facinori suam etiam dignitatem praebuerunt.
Bellum civile Marianum sive Sullanum tribus, ut sic dixerim, sideribus agitatum est. Primum levi et modico tumultu magis [*]()quam bello, intra ipsos dumtaxat armorum duces subsistente saevitia;
mox atrocius et cruentius, per ipsius viscera senatus grassante victoria;