Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Hoc miraculum primo duo milia ex obviis,[*]()mox iure belli refractis ergastulis sexaginta amplius milium fecit exercitum; regisque, ne quid mali deesset, decoratus insignibus castella,
vicos, oppida miserabili direptione vastavit. Quin, [*]()illud quoque ultimum dedecus [*]()belli, capta sunt castra praetorum—nec nominare ipsos pudebit— castra Manlii, Lentuli, Pisonis, Hypsaei. [*]()Itaque qui per fugitivarios abstrahi debuissent, praetorios duces profugos proelio ipsi sequebantur. Tandem Perperna imperatore supplicium de eis sumptum est.
Hic enim victos et apud Hennam [*]()novissime obsessos cum fame quasi pestilentia consumpsisset, reliquias latronum compedibus, catenis crucibusque punivit; fuitque de servis ovatione contentus, ne dignitatem triumphi servili inscriptione violaret.
Vixdum respiraverat insula, cum statim Servilio praetore a Syro [*]()reditur ad Cilicem. Athenio pastor interfecto domino familiam ergastulo liberatam sub signis ordinat.
Ipse veste purpurea [*](ex obviis Rehd.: exobulis NL, om. B. ) [*](quin: quid B. ) [*](dedecus: decus B. ) [*](Hypsaei: hypsei N L: ipse B. ) [*](Hennam: bennam B. ) [*](Servilio praetore a Syro Mommsenus: servile et asyro B: servi, et a syro N L. )