Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Sed magna populi Romani fortuna, et semper in malis maior, totis denuo viribus consurrexit; ad-gressique singulos populos Cato discutit Etruscos, Gabinius Marsos, Carbo Lucanos, Sulla Samnites;

Pompeius vero Strabo [*]()omnia flammis ferroque [*](consilium, ut in Albano monte Rossbachius: in Albano monte consilium ut B. ) [*](erupit: eripuit B.) [*](inpii belli: imbellis B, ) [*](Poppaedio: poppedio NL: pompeio B. ) [*](Grumentum, ecce Faesulae, ecce: crumentum ecce pessulae et B. ) [*](Aesernia, Nuceria Iahnius: reserat anuceria B: res erat nuceria N. ) [*](Picentia penitus Hauptius: picenti moenibus B. ) [*](mediam per urbem viam fecit scripsi: mediam urbem per viam fecit codd. ) [*](Strabo om. B. )

p.236
populatus non prius finem caedium fecit, quam Asculi eversione manibus tot exercituum, consulum direptarumque urbium dis litaretur utcumque. [*]()

Etsi cum sociis—nefas—cum liberis tamen et ingenuis dimicatum est: quis aequo animo ferat in principe populo bella servorum? Primum servile bellum inter initia [*]()urbis Herdonio duce Sabino in ipsa urbe temptatum est, cum occupata tribuniciis seditionibus civitate Capitolium obsessum est et a consule receptum;