Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Hoc fuit inpii belli [*]()sacramentum. Inde iam passim ab omni parte Italiae, duce et auctore belli discursante Poppaedio, [*]()diversa per populos et urbes signa cecinere.
Nec Annibalis nec Pyrrhi fuit tanta vastatio. Ecce Ocriculum, ecce Grumentum, ecce Faesulae, ecce [*]()Carseoli, Aesernia, Nuceria,[*]()Picentia penitus [*]()ferro et igne vastantur. Fusae Rutili copiae, fusae Caepionis.
Nam ipse Iulius Caesar, exercitu amisso, cum in urbem cruentus referretur, miserabili funere mediam per urbem viam fecit.[*]()
Sed magna populi Romani fortuna, et semper in malis maior, totis denuo viribus consurrexit; ad-gressique singulos populos Cato discutit Etruscos, Gabinius Marsos, Carbo Lucanos, Sulla Samnites;
Pompeius vero Strabo [*]()omnia flammis ferroque [*](consilium, ut in Albano monte Rossbachius: in Albano monte consilium ut B. ) [*](erupit: eripuit B.) [*](inpii belli: imbellis B, ) [*](Poppaedio: poppedio NL: pompeio B. ) [*](Grumentum, ecce Faesulae, ecce: crumentum ecce pessulae et B. ) [*](Aesernia, Nuceria Iahnius: reserat anuceria B: res erat nuceria N. ) [*](Picentia penitus Hauptius: picenti moenibus B. ) [*](mediam per urbem viam fecit scripsi: mediam urbem per viam fecit codd. ) [*](Strabo om. B. )
Etsi cum sociis—nefas—cum liberis tamen et ingenuis dimicatum est: quis aequo animo ferat in principe populo bella servorum? Primum servile bellum inter initia [*]()urbis Herdonio duce Sabino in ipsa urbe temptatum est, cum occupata tribuniciis seditionibus civitate Capitolium obsessum est et a consule receptum;