Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Parthi quoque, quasi victoriae paeniteret, [*]()rapta clade Crassiana signa ultro rettulere.
Sic ubique certa [*]()atque continua totius generis humani aut pax fuit aut pactio, [*]()aususque tandem Caesar Augustus septingentesimo ab urbe condita anno Ianum geminum eludere, bis ante se clusum sub Numa rege et victa primum Carthagine.
Hinc conversus ad pacem pronum in omnia mala et in luxuriam fluens saeculum gravibus severisque legibus multis coercuit, ob haec tot facta ingentia dictus imperator perpetuus et pater patriae.
Tractatum etiam in senatu, an, quia condidisset imperium, Romulus vocaretur; sed sanctius et reverentius visum est nomen Augusti, ut scilicet iam tum, dum colit terras, ipso nomine et titulo consecraretur. [*](iam Mommsenus: tamen codd. ) [*](paeniteret Rehd.: pertineret N: permaneret L Monac. ) [*](certa Freinshemius: cuncta codd. ) [*](pactio L Palat.: paccio Voss. Monac. Rehd.: factio N. )