Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
OMNIBUS ad occasum et meridiem pacatis gentibus, ad septentrionem quoque, dum taxat intra Rhenum atque Danuvium, item ad orientem intra Cyrum [*]()et Euphraten, illi quoque reliqui, qui inmunes imperii erant, sentiebant tamen magnitudinem et victorem [*]()gentium populum Romanum [*]()reverebantur.
Nam et Scythae misere legatos et Sarmatae amicitiam petentes. Seres etiam habitantesque sub ipso sole Indi, cum gemmis et margaritis elephantos quoque inter munera trahentes, nihil magis quam [*](bellicorum certaminum: belli civilium certamin B1. ) [*](artes: arte B1: partes N L. ) [*](observari: observare B1. ) [*](aurifera: auriferae B1. ) [*](chrysocollae: chriso calle B1, ) [*](Astures N 2: astare B1. ) [*](Cyrum: ecyrum N: circum L. ) [*](victorem Aldus: victoriam codd. ) [*](populum Romanum Aldus: populi Romani codd. )
Parthi quoque, quasi victoriae paeniteret, [*]()rapta clade Crassiana signa ultro rettulere.