Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
quia in plano erant, habitare et incolere iussit; ibi gentis esse concilium, illud observari [*]()caput. Favebat consilio natura regionis; circa enim omnis aurifera [*]()est et chrysocoliae [*]()miniique et aliorum colorum ferax. Itaque exerceri solum iussit. Sic Astures [*]()nitentes in profundo opes suas atque divitias, dum aliis quaerunt, nosse coeperunt.