Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Fuissetque anceps et cruentum et utinam mutua clade certamen cum tam fortibus,

tam [*]()subito, tam cum consilio venientibus, nisi Brigaecini [*]()prodidissent, [*]()a quibus praemonitus Carisius cum exercitu advenit. Pro victoria fuit oppressisse consilia, sic [*]()quoque non incruento certamine.

Reliquias fusi exercitus validissima civitas Lancea excipit, ubi cum locis adeo certatum est, ut, cum in captam urbem faces poscerentur, aegre dux impetraverit veniam, ut victoriae Romanae stans potius esset quam incensa monumentum.