Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Tertio Aracelium oppidum magna vi repugnat;[*]()captum tamen. Postremo fuit Medulli montis obsidio, quem perpetua decem et octo milium fossa conprehensum undique simul adeunte Romano postquam extrema barbari vident, certatim igne, ferro inter epulas [*]()venenoque, quod ibi volgo taxo [*]()exprimitur, praecepere [*]()mortem, seque pars maior a [*]()captivitate, quae morte gravior ad id tempus indomitis videbatur, vindicaverunt.