Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Nec ab Oceano quies, cum infesta classe ipsa quoque terga hostium caederentur. Primum adversus Cantabros sub moenibus Bergidae proeliatum. Hinc statim fuga in eminentissimum Vindium [*]()montem, quo maria prius Oceani quam arma Romana ascensura esse crediderant.
Tertio Aracelium oppidum magna vi repugnat;[*]()captum tamen. Postremo fuit Medulli montis obsidio, quem perpetua decem et octo milium fossa conprehensum undique simul adeunte Romano postquam extrema barbari vident, certatim igne, ferro inter epulas [*]()venenoque, quod ibi volgo taxo [*]()exprimitur, praecepere [*]()mortem, seque pars maior a [*]()captivitate, quae morte gravior ad id tempus indomitis videbatur, vindicaverunt.
Haec per [*](Autrigonas Salmasius: aurigantes B1: aurigonas N L. ) [*](quia: qua B1. ) [*]( Vindium: vinnium B1. ) [*](repugnat: oppugnat B1. ) [*]( inter epulas om. B1. ) [*](taxo scripsi: taxeo B1. ) [*](praecipere N: praecoepere B1. ) [*](maior a: magis (om. a) B1. )
Mox ipse praesens hos deduxit montibus, hos obsidibus astrinxit, hos sub corona iure belli venun-