Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
DACI montibus inhaerent. Inde Cotisonis [*]()regis imperio, quotiens concretus gelu Danuvius iunxerat ripas, decurrere solebant et vicina populari.
Visum est Caesari Augusto gentem aditu difficillimam sum-movere. Misso igitur Lentulo ultra ulteriorem perpulit ripam; citra praesidia constituta. Sic tum Dacia non victa, sed summota atque dilata [*]()est.
SARMATAE patentibus [*]()campis inequitant. Et hos per eundem Lentulum prohibere Danuvio satis fuit. Nihil praeter nives pruinasque et silvas habent. Tanta barbaria est, ut nec intellegant pacem.
GERMANIAM quoque utinam vincere tanti non putasset! Magis turpiter amissa est quam gloriose adquisita.
Sed quatenus sciebat patrem [*]()suum C. Caesarem bis transvectum ponte Rhenum quaesisse bellum, in illius honorem concupierat facere provinciam; et factum erat, si barbari tam [*]()vitia nostra quam imperia [*]()ferre potuissent. [*](Cotisonis: gotisoni B. ) [*](dilata: deleta B: dilatata L. ) [*](patentibus: iacentibus B.) [*](patrem: patroni B.) [*](barbari tam: barbaricam B.) [*](quam imperia om. B. )
Missus in eam provinciam Drusus primos domuit Vsipetes, inde Tencteros [*]()percurrit et Catthos. Nam Marcomannorum spoliis et insignibus quendam editum tumulum in tropaei modum excoluit.
Inde validissimas nationes Cheruscos Suebosque et Si-cambros pariter adgressus est, qui viginti centurionibus in crucem actis hoc velut sacramento sumpserant bellum, adeo certa [*]()victoriae spe, ut praedam in anticessum pactione [*]()diviserint. [*]()Cherusci equos,
Suebi aurum et argentum, Sicambri captivos elegerant; sed omnia retrorsum. Victor namque Drusus equos, pecora, torques eorum ipsosque praedam divisit et vendidit;
et praeterea in tutelam provinciae praesidia atque custodias ubique disposuit per Mosam flumen, per Albin, per Visurgin In Rheni quidem ripa quinquaginta amplius castella direxit. Bormam et Gesoriacum [*]()pontibus iunxit classibusque firmavit.