Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Quae fuerit Alpinarum gentium feritas, facile est vel per mulieres ostendere, quae deficientibus telis infantes suos adflictos humi [*]()in ora militum adversa miserunt.
ILLYRII quoque sub Alpibus agunt imasque valles earum et quaedam quasi claustra custodiunt abruptis torrentibus inplicata. In hos expeditionem ipse sumpsit fierique pontes imperavit.
Hic et aquis et hoste turbantibus, cunctanti ad ascen sum militi scutum de manu rapuit et viam primus ingressus est. Tum agmine secuto cum subrutus multitudine pons succidisset, saucius [*]()manibus et cruribus, [*](Moesi: misi B. ) [*]( Daci: claci B. ) [*](Breunos, Vcennos Rossbachius: brennos, cennos B. ) [*](humi I, om. B. ) [*](saucius A Idus: sauciis BI. )
PANNONII duobus acribus fluviis, Dravo Savoque vallantur. Populati proximos intra ripas se recipiebant. In hos domandos Vinnium misit. Caesi sunt in utrisque fluminibus.