Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Ad septentrionem conversa ferme plaga ferocius agebat, Norici, Illyrii, Pannonii, Delmatae, Moesi, [*]()Thraces et Dari, [*]()Sarmatae atque Germani.

NORICIS animos Alpes dabant, quasi in rupes et nives bellum non posset ascendere; sed omnes illius cardinis populos, Breunos, Vcennos [*]()atque Vindelicos, per privignum suum Claudium Drusum pacavit.

Quae fuerit Alpinarum gentium feritas, facile est vel per mulieres ostendere, quae deficientibus telis infantes suos adflictos humi [*]()in ora militum adversa miserunt.

ILLYRII quoque sub Alpibus agunt imasque valles earum et quaedam quasi claustra custodiunt abruptis torrentibus inplicata. In hos expeditionem ipse sumpsit fierique pontes imperavit.

Hic et aquis et hoste turbantibus, cunctanti ad ascen sum militi scutum de manu rapuit et viam primus ingressus est. Tum agmine secuto cum subrutus multitudine pons succidisset, saucius [*]()manibus et cruribus, [*](Moesi: misi B. ) [*]( Daci: claci B. ) [*](Breunos, Vcennos Rossbachius: brennos, cennos B. ) [*](humi I, om. B. ) [*](saucius A Idus: sauciis BI. )

p.330
speciosior [*]()sanguine et ipso periculo augustior [*]()terga hostium percecidit.

PANNONII duobus acribus fluviis, Dravo Savoque vallantur. Populati proximos intra ripas se recipiebant. In hos domandos Vinnium misit. Caesi sunt in utrisque fluminibus.

Arma victorum non ex more belli cremata, sed rupta [*]()sunt et in profluentem [*]()data, ut Caesaris nomen eis qui insistebant sic nuntiaretur.

DELMATAE plerumque sub silvis agebant; unde in latrocinia promptissimi.