Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Nobis quadringentae amplius naves, ducentae [*]()minus hostium; sed numerum magnitudo pensabat. Quippe a senis [*]()in novenos remorum ordines, ad hoc turribus atque tabulatis adlevatae castellorum vel urbium specie, non sine gemitu maris et labore ventorum ferebantur;

quae quidem ipsa moles exitio fuit. Caesaris naves a binis remigum in senos nec amplius ordines creverant; itaque habiles in omnia quae usus posceret, ad impetus et recursus flexusque capiendos, illas graves et ad omnia praepeditas singulas plures adortae missilibus, simul rostris, ad hoc ignibus iactis ad arbitrium [*]()dissipavere.