Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
quacumque mente rem ausus ingentem est. Postquam [*]()rogationis dies aderat, ingenti stipatus agmine rostra conscendit, nec deerat obvia manu tota inde nobilitas;
et tribuni in partibus. Sed ubi intercedentem legibus suis C. Octavium videt Gracchus, contra fas collegii, ius [*]()potestatis, iniecta [*](et iam Iahnius: et tam B: et tamen NL. ) [*](Ti. add. Aldus. ) [*](deditionis, quia: seditionis qua B. ) [*](ne populus—exularet sed. Gruterus. ) [*](est. postquam Halmius: sed postquam B. ) [*](ius: iuris B. )
Sic triumvir creatus dividendis agris, cum ad perpetranda coepta die comitiorum prorogari sibi vellet imperium, obvia nobilitas manu eorum, quos agris moverat.
Caedes a foro coepit; inde cum in Capitolium profugisset plebemque ad defensionem salutis suae manu caput tangens hortaretur, praebuit speciem regnum sibi et diadema poscentis, atque ita duce Scipione Nasica, concitato in arma populo, quasi iure oppressus est.
STATIM et mortis et legum fratris sui vindex non minore impetu incaluit C.
Gracchus. Qui cum pari tumultu atque terrore plebem in avitos agros arcesseret, et recentem Attali hereditatem in alimenta populo polliceretur,
iamque nimius et inpotens [*]()altero tribunatu secunda plebe volitaret,
obrogare [*]()auso legibus suis Minucio tribuno, fretus [*](inpotens Heinsius: potens codd. ) [*](obrogare Vinetus: abrogare codd. )
Inde proximorum caede depulsus cum se in Aventinum recepisset, inde quoque obvia senatus manu ab Opimio consule oppressus est.
Insultatum quoque mortis reliquiis, et illud sacrosanctum caput tribuni plebis percussoribus auro repensatum.
NIHILO minus Apuleius Saturninus Gracchanas adserere leges non destitit. Tantum animorum viro Marius dabat, qui [*]()nobilitati semper inimicus, consulatu suo praeterea confisus. Occiso palam comitiis A. Ninnio conpetitore tribunatus, subrogare conatus est in eius locum C. Gracchum, hominem sine tribu, sine notore, sine nomine; sed subdito titulo in familiam ipse se adoptabat.
Cum tot tantisque ludibriis exultaret inpune, rogandis Gracchorum legibus ita vehementer incubuit, ut senatum quoque cogeret in verba iurare, cum abnuentibus aqua et igni interdicturum minaretur.
Unus tamen extitit, qui mallet exilium. Igitur post Metelli fugam omni nobilitate perculsa cum iam tertium annum dominaretur, eo vesaniae progressus est, ut consularia quoque comitia nova caede turbaret.
Quippe ut satellitem furoris sui Glauciam [*](qui seclusi. )
Tum vero iam conspiratione senatus, ipso quoque iam Mario consule, quia tueri non poterat, adverso, directae in foro acies;
pulsus inde Capitolium invasit. Sed cum abruptis fistulis obsideretur senatuique per legatos paenitentiae fidem faceret, ab arce degressus cum ducibus factionis receptus in curiam est. Ibi eum facta inruptione populus fustibus saxisque opertum in ipsa quoque morte laceravit.
POSTREMO LIVIUS Drusus non tribunatus modo viribus, sed ipsius etiam senatus auctoritate totiusque Italiae consensu easdem leges adserere conatus,
dum alium captat ex alio, tantum conflavit incendium, ut nec [*]()primam illius flammam [*]()posset sustinere et subita morte correptus hereditarium in posteros suos bellum propagaret.
Iudiciaria lege Gracchi diviserant populum Romanum et bicipitem ex una fecerant civitatem. Equites Romani tanta potestate subnixi, ut qui fata fortunasque principum [*](C. Memmium: publium mummium B: c. menmium L: c. memmium N 2: cf. Liv. per. 69, Sail. Iug. 27, 2. ) [*](se a satellitibus Halmius: exatellitibus B. ) [*](nec Vinetus: ne codd. ) [*](primam illius flammam Iahnius prima illius flamma codd. )