Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Denique ablata Syria emanabat latius malum, hostibus sub auxilii specie sibi vincentibus, nisi Ventidius, et hic legatus Antonii, incredibili felicitate et Labieni copias ipsumque Pacorum et omnem Parthicum equitatum toto [*]()inter Oronten et Euphraten sinu late cecidisset.
Viginti amplius milium fuit. Nec sine consilio ducis, qui simulato metu adeo passus est hostem castris succedere, donec absumpto iactus spatio adimeret usum sagittarum.
Rex fortissime dimicans cecidit. Mox circumlato eius per urbes, quae desciverant, capite Syria sine bello recepta. Sic Crassianam cladem Pacori caede pensavimus.