Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
O quam diversus a patre! Ille Cilicas extinxerat, hic se piratica tuebatur. Puteolos, [*]()Formias, Vultur-num, totam denique Campaniam, Pontias et Aena-riam, [*]()ipsa Tiberini fluminis ora populatus est. Subinde congressus [*]()Caesaris naves et incendit et demersit;[*]()nec ipse tantum, sed Menas [*]()et Mene-crates, foeda servitia, quos classi praefecerat, praedabundi [*]()per litora cuncta volitabant.
Ob haec tot prospera centum bubus auratis Peloro litavit spirantemque equum cum auro in fretum misit, dona Neptuno,[*]()ut se maris rector in suo mari regnare pateretur. Eo denique discriminum ventum est, ut foedus et [*]()pax cum hoste—si modo hostis Pompei filius—tamen feriretur.
Quantum id, sed breve gaudium fuit, cum in Baiani litoris mole de reditu eius et bonorum restitutione convenit, cumque invitante ipso in navem discubitum est, et ille sortem suam increpitans hae sunt inquit carinae [*](tuebatur. Puteolos Bezzenbergerus: turbatur per (=pn = proprium nomen) puteolos B. ) [*](Aenariam: tenariam B. ) [*](congressus: congressas B. ) [*](demersit: emersit B.) [*](Menas: mensas B. ) [*](praedabundi Halmius: praedendi B. ) [*](hoc putabant post Neptuno add. B, dei Hauptius. ) [*](et: ut B. )