Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
[*]()Nam et signis insedit examen et adsuetae cadaverum pabulo volucres castra [*]()quasi iam sua circumvolabant, et in aciem prodeuntibus obvius Aethiops [*]()nimis aperte ferale signum fuit.
Ipsique Bruto per noctem, cum inlato lumine ex more aliqua secum agitaret, atra quaedam imago se obtulit et, quae esset interrogata, Tuus inquit malus genius, ac [*]()sub oculis [*]()mirantis evanuit.
Pari in meliora praesagio in Caesaris castris omnia aves victimaeque promiserant. Sed nihil illo praestantius, quod Caesaris medicus somnio admonitus est, [*]()ut Caesar castris excederet,