Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Igitur iam ordinata magis ut poterat quam ut debebat inter triumviros re publica, relicto ad urbis praesidium Lepido, Caesar cum Antonio in Cassium Brutumque succingitur.

Illi comparatis ingentibus copiis eandem illam, quae fatalis Gnaeo Pompeio fuit, harenam insederant. Sed nec tum [*]()inminentia cladis destinatae signa latuerunt.

[*]()Nam et signis insedit examen et adsuetae cadaverum pabulo volucres castra [*]()quasi iam sua circumvolabant, et in aciem prodeuntibus obvius Aethiops [*]()nimis aperte ferale signum fuit.