Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
quibus capi inminebat; ut factum est. Acie namque commissa cum pari ardore aliquandiu dimicatum foret, et [*]()quamvis duces inde praesentes adessent, hinc alterum corporis aegritudo, illum metus et ignavia subduxissent, stabat [*]()tamen pro partibus [*](tum: tot B. ) [*](inminentia cladis destinatae signa latuerunt N: imminentia destinate cladis latuerunt B. ) [*](castra om. B. ) [*]( Aethiops: aethiope B. ) [*](ac: hoc B. ) [*]( est om. B N. ) [*]( et om. B N. ) [*](stabat Salmasius'. staret B: starent N L. )
ut—par utrimque [*]()discrimen—capta sint [*]()hinc Caesaris castra, inde Cassi.[*]()Sed quanto efficacior est fortuna, quam virtus! Et quam verum est, quod moriens Brutus[*]()efflavit, non in re, sed in verbo tantum esse virtutem! Victoriam illi proelio error [*]()
dedit. Cassius, inclinato cornu suorum, cum captis Caesaris castris rapido impetu recipientes se equites videret, fugere arbitratus evadit in tumulum.
Inde pulvere et strepitu, etiam nocte vicina eximentibus gestae rei sensum, cum speculator quoque in id missus tardius nuntiaret, transactum de partibus ratus uni ex proximis auferendum praebuit caput.