Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Exitus foedi, truces, miserabiles toto terrarum orbe fugientium. Quis pro indignitate ingemescat, cum Antonius Lucium [*](arma cierat Hauptius: in arma re vocaverat B: in arma ierat N L. ) [*](non om. B.) [*](redegit L: redigit B.) [*](gravis paci om. B.) [*](quid Graevius: cui B.) [*](ultionis: ultionem B. ) [*](insignius Mommsenus: in se minus codd. )

p.306
Caesarem avunculum suum, Lepidus Lucium Paulum fratrem suum proscripserint? Romae [*]()capita caesorum proponere in rostris iam usitatum erat;

verum sic quoque civitas lacrimas tenere non potuit, cum recisum Ciceronis caput in illis suis rostris videret, nec aliter ad videndum eum, quam solebat ad audiendum, concurreretur.

Haec scelera in Antonii Lepidique tabulis: Caesar percussoribus patris contentus fuit, ideo ne, si inulta fuisset, etiam iusta eius caedes haberetur.

Brutus et Cassius sic Caesarem quasi Tarquinium regem depulisse [*]()regno videbantur, [*]()sed libertatem, quam maxime restitutam voluerunt, illo ipso parricidio perdiderunt.

Igitur caede perfecta cum veteranos Caesaris, nec inmerito, timerent, statim e curia in Capitolium confugerant. Nec illis ad ultionem deerat animus, sed ducem nondum habebant.

Igitur cum appareret, quae strages rei publicae inmineret, displicuit ultio, cum caedes inprobaretur.

Igitur Ciceronis consiliis abolitione decreta, ne tamen publici doloris oculos ferirent, in provincias ab illo ipso quem occiderant Caesare datas, Syriam [*](Romae: romanae B.) [*](depulisse: depulisset B. ) [*](videbantur: videbatur B. )

p.308
et Macedoniam concesserant. Sic vindicta Caesaris dilata potius quam oppressa est.

Igitur iam ordinata magis ut poterat quam ut debebat inter triumviros re publica, relicto ad urbis praesidium Lepido, Caesar cum Antonio in Cassium Brutumque succingitur.

Illi comparatis ingentibus copiis eandem illam, quae fatalis Gnaeo Pompeio fuit, harenam insederant. Sed nec tum [*]()inminentia cladis destinatae signa latuerunt.