Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Itaque non ingratis civibus omnes in principem congesti honores: circa templa imagines, in theatro distincta radiis corona, suggestus in curia, fastigium in domo, mensis in caelo, ad hoc pater ipse patriae perpetuusque dictator, novissime, dubium an ipso volente, [*]()oblata [*](Pharsalia: pharsaliam B. ) [*](cum parvulis Perizonius: et parvulus B: cum patruolis N: cum patruelis L. ) [*](ex Sulla N: exylla B L.) [*](volente om. B. )
pro rostris ab Antonio consule regni insignia. Quae omnia velut infulae in destinatam morti victimam congerebantur. Quippe clementiam principis vicit invidia, gravisque erat liberis ipsa beneficiorum potentia.
Nec diutius lata [*]()dominatio est, sed Brutus et Cassius aliique patres consensere in caedem principis.
Quanta vis fati! Manaverat late coniuratio, libellus etiam Caesari datus eodem die, nec perlitare centum victimis potuerat. Venit in curiam tamen expeditionem Parthicam meditans.
Ibi in curuli sedentem eum senatus invasit, tribusque et viginti volneribus ad terram datus est. Sic ille, qui terrarum orbem civili sanguine impleverat, tandem ipse sanguine suo curiam implevit.
Populus Romanus Caesare et Pompeio trucidatis redisse in statura pristinum libertatis videbatur. Et redierat,