Epitome Rerum Romanorum
Florus, Lucius Annaeus
Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
Sextum fortuna in [*](quod post nisi add. codd. praeter Rehd. ) [*](aut et: autem et B. ) [*](iam victos Iahnius: invictos B. ) [*](caedendis B 1: caedentis B. ) [*](posses scripsi: posset B. ) [*](victos: victor B. ) [*](pilis tragulisque Rossbachius: plaustri stragulisque B. pilis iaculisque N L. ) [*]( crure saucium: cruore avium B: crure saucio N L. )
Caesar in patriam victor invenitur, primum de Gallia triumphum trahens: hic erat Rhenus et Rhodanus et ex auro captivus Oceanus. Altera laurus Aegyptia: tunc in ferculis Nilus, Arsinoe et ad simulacrum ignium ardens Pharos.
Tertius de Pharnace currus et Ponto. Quartus Iubam et Mauretaniam et bis subactam ostendebat Hispaniam. Pharsalia [*]()et Thapsos et Munda nusquam. Et quanto maiora erant, de quibus non triumphabat!