Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Sed videlicet victoriam desperantibus Pompei liberis, Gnaeum proelio profugum, crure saucium, [*]()deserta et avia petentem Caesonius apud Lauronem oppidum consecutus, pugnantem—adeo nondum desperabat—interfecit;

Sextum fortuna in [*](quod post nisi add. codd. praeter Rehd. ) [*](aut et: autem et B. ) [*](iam victos Iahnius: invictos B. ) [*](caedendis B 1: caedentis B. ) [*](posses scripsi: posset B. ) [*](victos: victor B. ) [*](pilis tragulisque Rossbachius: plaustri stragulisque B. pilis iaculisque N L. ) [*]( crure saucium: cruore avium B: crure saucio N L. )

p.296
Celtiberia interim abscondit aliisque post Caesarem bellis servavit.

Caesar in patriam victor invenitur, primum de Gallia triumphum trahens: hic erat Rhenus et Rhodanus et ex auro captivus Oceanus. Altera laurus Aegyptia: tunc in ferculis Nilus, Arsinoe et ad simulacrum ignium ardens Pharos.

Tertius de Pharnace currus et Ponto. Quartus Iubam et Mauretaniam et bis subactam ostendebat Hispaniam. Pharsalia [*]()et Thapsos et Munda nusquam. Et quanto maiora erant, de quibus non triumphabat!

Hic aliquando finis armis fuit; reliqua pax incruenta pensatumque clementia bellum. Nemo caesus imperio praeter Afranium (satis ignoverat semel) et Faustum Sullam (docuerat generos timere Pompeius) filiamque Pompei cum parvulis [*]()ex Sulla [*]()(hic posteris cavebatur).

Itaque non ingratis civibus omnes in principem congesti honores: circa templa imagines, in theatro distincta radiis corona, suggestus in curia, fastigium in domo, mensis in caelo, ad hoc pater ipse patriae perpetuusque dictator, novissime, dubium an ipso volente, [*]()oblata [*](Pharsalia: pharsaliam B. ) [*](cum parvulis Perizonius: et parvulus B: cum patruolis N: cum patruelis L. ) [*](ex Sulla N: exylla B L.) [*](volente om. B. )

p.298

pro rostris ab Antonio consule regni insignia. Quae omnia velut infulae in destinatam morti victimam congerebantur. Quippe clementiam principis vicit invidia, gravisque erat liberis ipsa beneficiorum potentia.